monumenta.ch > Plinius > sectio 87

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 87
{XVI} ficus si in scilla - bulborum hoc genus est - seratur, ocissime ferre traditur pomum neque vermiculationi obnoxium, quo vitio carent et reliqua poma similiter sata. radicum filis magnam adhibendam curam, ut exemptas appareat, non evolsas, quis dubitet? qua ratione et reliqua confessa omittimus, sicuti terram circa radices festuca cospissandam, quod Cato primum in ea re esse censet, plagam quoque a trunco oblini fimo et foliis praeligari praecipiens.